Romani.doc

(128 KB) Pobierz
Romans

AD ROMANOS

EPISTOLA

AD ROMANOS

 

 

16


CAPUT 1

1 Paulus, servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,

2 quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis Sanctis

3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,

4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri:

5 per quem accepimus gratiam, et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius,

6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi:

7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.

8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annunciatur in universo mundo.

9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio

10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

11 Desidero enim videre vos: ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos:

12 id est, simul consolari in vobis per eam, quæ invicem est, fidem vestram, atque meam.

13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos, (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris Gentibus.

14 Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:

15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.

16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudæo primum, et Græco.

17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit.

18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent:

19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.

20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:

22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.

23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.

24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:

25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.

26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam.

27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut faciant ea, quæ non conveniunt,

29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,

30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.

32 Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

 

CAPUT 2

1 Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas.

2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.

3 Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?

4 An divitias bonitatis eius, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?

5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis iusti iudicii Dei,

6 qui reddet unicuique secundum opera eius:

7 iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:

8 iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.

9 Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum, et Græci:

10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudæo primum, et Græco:

11 non enim est acceptio personarum apud Deum.

12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.

13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.

14 Cum autem Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:

15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,

16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.

17 Si autem tu Iudæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,

18 et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,

19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,

20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.

21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:

22 qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:

23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.

24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)

25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.

26 Si igitur præputium iustitias legis custodiat: nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?

27 Et iudicabit id, quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem prævaricator legis es?

28 Non enim qui in manifesto, Iudæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:

29 sed qui in abscondito, Iudæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

 

CAPUT 3

1 Quid ergo amplius Iudæo est? Aut quæ utilitas circumcisionis?

2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.

3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.

4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris.

5 Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?

6 (Secundum hominem dico.) Absit. Alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum?

7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?

8 Et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est.

9 Quid ergo? Præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudæos, et Græcos omnes sub peccato esse,

10 sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam:

11 non est intelligens, non est requirens Deum.

12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum:

14 Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:

15 Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:

16 Contritio, et infelicitas in viis eorum:

17 et viam pacis non cognoverunt:

18 Non est timor Dei ante oculos eorum.

19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:

20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis.

22 Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distinctio:

23 Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

24 Iustificati gratis per gratiam i...

Zgłoś jeśli naruszono regulamin